- EPITROPI
- EPITROPIGraece Ε᾿πίσροποι, dieuntur in Athenarum urbe Arbitri, quos e numero suo Christiani incolae eligunt mutatove quolibet semestri, ad dicendas quae inter illos oriuntur lites, nt Turcici Iudicis Tribunal hoc pacto qua pote dcclinent. Suntilli octoni numero, e toridem paroeciis selscti, et Seniores quoqueve vulgari linguâ Vecchiardi, appellantur. Inter quos plerumque Beniuzeli, Paleologi, Limbonae, Peruli, Cavalari etc. noniina praecipuarum hodie ca in Civitare familiarum Christi adhuc fidem prositentium. De quibus vide Iac. Spon. Itin. Graec. Part. 2. p. 237. Eodem nomine Latini Geaecissantes vocarunt, quem vett. Villiausn, recentiores Vicedominum appellavêre, vide Auson. Ep. 22. initioPhilon, meis qui vellicatus praediis,Ut ipse vult, Epitropos.et infra in voce Vilicus. Apud vert. vero Persas, annonae militaris, quam illr summâ curâ in expeditionem parabant, praefecti Ε᾿πίρροποι vocantur Graecis Scriproribus, Herod. et Xenoph. praecipue, qui hac de re copiose agunt, Raderus Not. ad Curt. l. 3. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.